2.1

Hilarianus Lares Colit

Hilarianus cum familiā suā in magnā luxuriosāque villā vivebat.  Intra villam erant multae cellae et hortus ingens cum fonte. Ibi Aelia et Apollonius beati in otio erant.  Per portam a tergo, Melissa, ancilla, et servi semper exibant et perveniebant.  In domo Romanā aderat parva aedes cum imaginibus sacris deorum.  Romani eos Lares vocabant.  Lares sunt dei familiares et domum familiamque in salute tenent.  Quotidie Hilarianus semper eos precibus colebat, autem ante lucem Kalendis Hilarianus eis sacra magna facere debebat.   Lucernam cum flammā tenuit et ad Lararium accessit.  Dona parva dedit; inde verbis sanctis oravit: "Salvete Lares Familiares. Vobis do eum panem. Vos omnia date mihi et domo meae.  Date familiae nostrae salutem et felicitatem in opere nostro."

Nota

luxuriosā: luxuriosus, -a, -um - luxurious, extravagant

villā: villa, -ae f. - villa, country-house

cellae: cella, -ae f. - room

hortus: hortus, -i m. - garden

ancilla: ancilla, -ae f. -  female servant, often an enslaved person

Lares: Lares, Larium m. pl. - Lares (Roman household gods)

familiares: familiaris, -e - of the household

Quotidie: quotidie - daily (adv.)

Kalendis: “on the Kalends” (the Kalends is the first day of the month on the Roman calendar)

Lucernam: lucerna, -ae f. - lamp

Lararium: Lararium, -i n. - Lararium (shrine to the Lares)

panem: pānis, -is, m. - bread

felicitatem: felicitas, felicitatis f. - good-fortune

2.2

Familia ad Matronalia It

Kalendis Martiis Matronalia erant. Primā luce Aelia et Hilarianus et Apollonius ad forum per portam adierunt. Ibi ei Monicae dona invenerunt. Inde domum suam redierunt. Monica Aeliaque Melissaque se vestibus pulchris exornant. Omnes suas comas floribus disponunt. Nunc ad pompam Matronalium cedent.  Ubi Monica in pompā procedit, Aelia et Melissa eam vident. Ante templum, ea Junoni Lucinae multas flores dedit. Dicebat, “Tu nobis tuam lucem, Lucina, dedisti. Tu ad votum parturientis venis.” Inde domi pervenerunt, ubi Hilarianus ante lucem flammarum pro Monicae salute preces dicebat. “Te, Lucina, voco.  Tene semper salutem meae uxoris.” Deinde Monica et Aelia cenam magnam pro omnibus servis paraverunt: ficos, palmas, pullum aromaticum, porcum, cicer, brassicam acrem, savillum, vinum. Omnes in triclinio cenam habebant. Deinde Monica servis dona vini dat et Aelia Apolloniusque matri suae libum ficorum portant. Id libum Monicae semper placuit. Hilarianus uxori suae margaritas pulchras dat.

Kalendis Martiis: “On the Kalends of March” (the first day of March)

Matronalia: Matronalia, -ium n. pl. - the Matronalia (a festival honoring Juno Lucina, a goddess of childbirth.)

Primā luce: “at first light”

pulchris: pulcher, pulchra, pulchrum - beautiful

vestibus: supply “with”

exornant: exorno, exornare, exornavi, exornatum - to adorn

comas: coma, -ae f. - hair

floribus: supply “with”

disponunt: dispono, -ponere, -posui, -positum - to arrange

pompam: pompa, -ae f. - procession

Junoni Lucinae: Juno Lucina, Junonis Lucinae f. - Juno Lucina

votum: votum, -i n. - vow, votive offering

parturientis: “a woman giving birth” (gen. sing.)

cenam: cena, -ae f. - dinner, meal

ficos: ficus, -i m. - fig

palmas: palma, -ae f. - date

pullum aromaticum: pullus, -i m. - chicken, aromaticus, -a, -um - spiced (this refers to a recipe for Numidian Chicken found in Apicius 6.8.5)

porcum: porcus, -i m. - pig (male)

cicer: cicer, ciceris n. - chickpea (only in singular)

brassicam: brassica, -ae f. - cabbage

savillum: savillum, -i n. - a cheese cake

triclinio: triclinium, -i n. - triclinium, dining room

libum: libum, -i n. - cake

margaritas: margarita, -ae f. - pearl

2.3

Sophronius Novos Amicos Habet

Post cenam, Sophronius domo Hilariani cedebat. De sacris dominorum et de suā vitā iam cogitabat: Dominus Jovem colit; domina Junonem colit; ego et mei amici novum deum amamus, Christum. Postquam liberos docui, possum adire ad aedes ubi convenio amicos. Ei etiam sunt Christiani. Feminae virique multique servi similes mihi adsunt. Felix, liber et amicus meus, venit saepe cum feminā suā. Popinam parvam habent et vinum bonum vendunt. Multi nostrum autem tam vitam beatam non habent. Laboramus semper et timemus virgas domini acris. Is tamen deus nobis dabit donum magnum post mortem, libertatem. Deinde omnes erimus beati.  Ita ad sermones Chrisitanorum adsumus et verba eorum magno cum studio semper audimus.

cogitabat: cogito, cogitare, cogitavi, cogitatum - to think, reflect

Jovem: Iuppiter, Iovis, Iovi, Iovem, Iove - Jupiter (the Roman god of the sky, thunder, oaths, and other spheres of power.)

Junonem: Iuno, Iunonis f. - Juno (the Roman goddess of marriage, motherhood, and war).

Christum: Christus, -i m. - Christ

Postquam: after (conj.)

docui: doceo, docere, docui, doctum - to teach

Christiani: Christianus, -a, -um - Christian

similes: similis, -e - similar (+ dat.)

Felix: Felix, Felicis m. - Felix (a name that is the same as the Latin adjective “lucky”)

Popinam: popina, -ae f. - a cook-shop

timemus: timeo, timere, timui - to fear

virgas: virga, -ae f. - rod, switch

mortem: mors, mortis f. - death