6.1
Hilarianus de Christianis Audit
Adhuc Aelia patri nihil de sensibus pro Marco locuta est. Nam intellexit patrem plurimas res publicas gerere. Hilarianus modo cognovit sacra minora facta esse. Templa atque arae superorum minimē petebantur. Subito aliqui cives nec genium imperatoris nec deos colebant. Hilarianus dixit illos Christianos appellari quod disciplinam Christi tantum sequebantur. Christiani negabant deos Romanos numina habere et dicebant se unum deum verum colere. Quamquam alii dei veteres Carthagine diu colebantur, quisque autem intellegebat genium imperatoris, sicut deos Romanos, sacra accipere debere. Primum Hilarianus constituit Christianos in iudicium vocare et eis crimen inferre. Ideo iubebat milites Christianos colligere et proximo die ad se eos referre.
Nota
res publicas gerere - “conduct public affairs”
genius, -i m. - spirit, genius, the divine nature
Christus, -i m. - Christ
6.2
Christiani cum Hilariano Conveniunt
Novi amici Sophronii universē apprehensi sunt, sed non Sophronius ipse. Aelia cognovit Sophronium cum illis Christianis prius convenisse, sed de hac re tacuit. Nam Sophronium, missum ad bestias, perire noluit. Ubi Hilarianus collectos expertus est, quisque diversē responsit. Alii eum promiserunt se numquam conventibus Christianorum interfuisse. Alii quam celerrimē dixerunt se adfuisse sed erravisse. Sine longiore morā, hi imagines deorum et imperatoris precibus colebant et libertatis suae gratiā malē Christo dicebant. Hilarianus statim permisit eos abire. At alii sine metu negaverunt se ad aras accessuros esse et sacra talibus deis facturos esse. Hilarianus eandem interrogationem repetivit, sed Christiani non cesserunt. Praetereā nullum metum diei supremae habebant. Hilarianus magis cognovit illos poenas ultimas dare debere, ergo ad bestias eos misit.
ad bestias - “to the beasts”
respondeō, -spondēre, -spondī, -spōnsum - to answer, respond
intersum, -esse, -fuī - to be between; to take part
conventus, -ūs m. - meeting, assembly of people
male dicebant - the idiom “speak badly about” takes a dative.
interrogatio, -ōnis f. - questioning, interrogation
6.3
Munera pro Gaetā Imperatore Faciuntur
Dies pervenerat in quā populus genium imperatoris plurimis muneribus et ritibus coluit. Dies natalis Getae est, filii imperatoris! Aelia est laetissima quod cum patre ad munera ibit et Marcum ibi videbit. Hilarianus erat editor munerum. Quanta munera erunt? Ludi pro genio imperatoris semper faciuntur maiores quam alii ludi. Quā re omnes cives ad amphitheatrum maximum extra moenia urbis profecti sunt. In amphitheatro sedes pro quoque ordine dividuntur. Tantum viri digniores et honestiores in sedibus inferioribus sunt. Homines humiliores munera in superioribus sedibus spectant. Omnes tamen facilē possunt videre homines, qui scelera fecerant et ad bestias mittebantur. Aelia de Apollonio procul in Graeciā cogitabat quod scivit Apollonium ludis gladiatoriis maximē gaudere.
genius, -i m. - spirit, protective deity
ritus, -us m. - ritual, religious observance
natalis, -e - relating to birth
Geta, -ae m. - Emperor of the Roman Empire (Feb. 4 - Dec. 19, 211 C.E.)
editor, -toris m. - producer, publisher
ludus, -i m. - play, sport; (pl.) public games or shows
amphitheatrum, -i n. - amphitheater
humilis, -e - low, humble; base
gladiatorius, -a, -um - gladiatorial
extra (prep. + acc.) - outside
6.4
Aelia de Deis et Amore Cogitat
Apollonius tamen Athenis manebat, ubi de philosophiā Epicuri discebat. Aelia litteras ab Apollonio scriptas maximo cum gaudio semper legebat. “Verumne est,” inquit, “ut Apollonius in litterā priore narrat, religionem esse periculum quam pessimum hominibus? Praetereā Apollonius ait vitas nostras a deis non regi. Quid, igitur, superi agunt?” Aelia sperat se fratrem mox visuram esse et plus cognituram esse. Memoriam Marci repetivit quoniam ille promisit se quoque ad amphitheatrum aditurum esse. Aelia, sedens in inferioribus sedibus, faciem Marci in summā parte amphitheatri quaeret. Sibi putat, “Quis mihi placet magis quam Marcus? Cuius facies pulchrior est?” Subito Aelia patrem vocantem audit et de memoriis dulcissimis desinit. Deinde laetissima ad amphitheatrum cum patre de rebus gravioribus cogitante proficiscitur.
Epicurus, -i m. - A Greek philosopher (341-271 BCE) who taught that the world was composed of atoms which joined in different combinations to create all matter. One of the main sources of his teachings is Lucretius’ de Rerum Natura, which you will read in Litterae 7.
philosophia, -ae f. - philosophy
religio, -onis f. - reverence for divine, religious duty or piety
spero (1) - to hope
memoria, -ae f. - memory. “memoriam (+ gen.) repeto” - to recall the memory of someone or something
Except where otherwise noted, material by Roman and Beyond: a Latin Curriculum is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.