4.1

Monica est Aegra

Postquam litteras ab Apollonio scriptas accepi, nostra mater, quamquam modo valida sanaque mihi visa erat, aegra morbo rursus facta est.  Cancer in pectore eius creverat, tunc caro super cancerem cincta est rubore. Mater, tam fessa et graviter laborans, tantum dolorem passa est.  Quamquam antea medicus cancerem crescentem scalpello exceperat, per dies secundos nova signa morbi in corpore matris ostenta sunt: vulnus fiebat corrumptum, nigrum, impletumque pustulis.  Tunc mater quoque gravi febre et site magnā capta est.  Lingua deficere incepit; mater ergo loqui haud potuit.  Morbus tendere simul ad diversas partes corporis visus est.

Nota

cancer, cancri m. - tumor, cancer

rubor, ruboris m. - redness

antea - previously

medicus, -i m. - doctor

scalpellum, -i n. - scalpel, small surgical knife. 

dies, diei m. - day (acc. pl. masc.)

pustula, -ae f. - pustule

febris, febris f. - fever

sitis, sitis f. - thirst

4.2

Vires Monicae Deficiebat

Postquam senes in foro de honore ac legibus docentes audiveram, Melissam currentem et nos in viā conventuram procul vidi.  Lacrimas suas haud tenens tristē dixit, “Tua mater modo cecidit, frangens in pectore ossa, et nunc sub frigido sudore est.”  Deinde nos horata est, “Currite iam domum et ego rursus medicum vocabo.”  Ubi Sophronius atque ego domum nos recepimus, mater neque movere neque membra infera tendere poterat tamquam omnibus viribus carebat.

frigidus, -a, -um - cold

sudor, sudoris m. - sweat

4.3

Medicus Pervenit

Ingressi domum, etiam procul odorem foedum venientem ex ore matris invenimus.  Spiritus eius putris fuit et vestes sudore tinctae erant. Pater mox perveniet cum medico, Marco Vinicio Afero appellato.  Afer liber artem medicinae Carthagine docuit et omnes in studio eius praestat.  Nunc is domi receptus vulnus magnā cum curā longum tempus spectabat.  Dein membra meae matris movit pectusque tenere tetigit.  Inde patri misero locutus est, “Quamquam Apolloni Aesculapioque iuvare semper aegros iuravi, tuae coniugi, captae tanto morbo, curam praebere non possum.  Ea viribus caret et cancer vero penitus in ossibus sedens tamquam per omnia membra nimis tentus est.  Mortuura Monica in ultimis gradibus morbi aderat. Mors certe accedet vel venientibus horis vel proximā nocte, et mox coniunx morte capta erit.”  Postquam verba medici, multis cum lacrimis recepta, audiveram, multas horas prope eam sedi.

odor, odoris m. - odor

spiritus, -us m. - breath

putris, -e - putrid

tinguo, tinguere, tinxi, tinctum - to soak, stain

medicina, -ae f. - medicine

Apollo, Apollonis m. - Apollo

Aesculpius, -i m. - Aesculpius (god of medicine, aka Asclepius)

penitus - (adv.) deep within

ultimus, -a, -um - final

gradus, -us m. - step, stage

proximus, -a, -um - next

4.4

Aelia Matrem Morientem Videt

Eā nocte, mater mortua est et magno dolore capta sum.  Proximā nocte, corpus matris ad Nekropolem a familiā portatum est ubi in ignibus sacris crematum est. Animus autem in viā triste egressus Stygias aquas ad inferos transierat. Deinde in eo loco atque domi sacra tristia pro animo eius effecimus.  Pater et ego multas lacrimas flevimus. Quia Apollonius Athenis longē manet et mater mortua est, pater nuptam novam in matrimonium ducet.  Ego quoque, nunc virgo facta, domo parentum exibo.  Nam mox pater me in matrimonium Gaio Mario Paeto, meo sponso, lecto a parentibus pro me ex genere bono, dabit.

Nekropolis, -is f. - Necropolis, burial ground.  

cremo  (1)  - to cremate

Stygius, -a, -um - of the river Styx.  The river that the spirits of the dead would cross into the Underworld.

aqua, -ae f. - water

nupta, -ae f. - bride

matrimonium, -ii n. - marriage

Gaius Marius Paetus, Gaii Marii Paeti m. - Gaius Marius Paetus (Aelia’s fiance) 

sponsus, -i m. - betrothed man