§9
Perpetua Receives Visitors, Including Her Father
Deinde post dies paucos Pudens miles optio, praepositus carceris, nos magnificare coepit, intellegens magnam virtutem esse in nobis; qui multos ad nos admittebat ut et nos et illi invicem refrigeraremus. Ut autem proximavit dies muneris, intrat ad me pater meus consumptus taedio, et coepit barbam suam evellere et in terram mittere, et prosternere se in faciem, et inproperare annis suis, et dicere tanta verba quae moverent universam creaturam. Ego dolebam pro infelici senectā eius.
Nota
miles optio - the military adjutant (i.e. the soldier in charge of the prison)
praepositus, -i m. - the prison warden, chief, director (from prae • pono)
magnifico (1) - to esteem, to value
admitto, -mittere, -misi, -missum - to admit, send to (ad • mitto, mittere, misi, missum)
nos et illi - “we and they,” both are subjects of the purpose clause verb, refrigeraremus. (N.B. When there are two subjects of a verb, the verb may agree with either one.)
invicem - in turns, one after another
proximo (1) - draw near
ut...proximavit: Note that this ut is followed by a verb in the indicative mood.
taedium, -i n. - exhaustion, weariness
barba, -ae f. - beard
ēvellō, -vellere, -vulsī, -vulsum - to pluck out, tear out
prosternō, -sternere, -strāvī, -strātum - to throw to the ground
inproperō (1) - to curse, to reproach. (inproperare annis suis: “to reproach me with his old age.”)
quae moverent: “which would move” (relative clause of characteristic, see Unit X)
creatura, -ae f. - creation, creature
infelix (gen. infelicis) - unlucky, unfortunate. [in (not) • felix]
senecta, -ae f. - old age
§10a
Perpetua’s Final Vision
Pridie quam pugnaremus, video in horomate hoc: venisse Pomponium diaconum ad ostium carceris et pulsare vehementer. Et exivi ad eum et aperui ei; qui erat vestitus discinctā candidā, habens multiplices galliculas. Et dixit mihi: “Perpetua, te exspectamus; veni.” Et tenuit mihi manum et coepimus ire per aspera loca et flexuosa. Vix tandem pervenimus anhelantes ad amphitheatrum et induxit me in mediam arenam et dixit mihi: “Noli pavere. Hic sum tecum et conlaboro tecum.” Et abiit. Et aspicio populum ingentem attonitum; et quia sciebam me ad bestias damnatam esse, mirabar non mitti mihi bestias.
pridie quam: “on the day before”
pugnaremus: the subjunctive here indicates an expected outcome
horōma, horomatis n. - vision (Greek ὅραμα)
ostium, -i, n. - door
pulsō (1) - to knock
vestiō, -īre, -īvī, -ītum - to dress
discingō, -cingere, -cinxī, -cinctum - to loosen (supply tunicā)
multiplices galliculas: “multilaced sandals”
asperus, -a, -um - harsh, rough
flexuosus, -a, -um - winding
anhelō (1) - to pant, to breath heavily
amphiteatrum, -i n. - amphiteater
arena, -ae f. - arena
paveō, pavēre, pāvī - to be afraid, panic
conlaboro (1) - to labor together
attonitus, -a, -um - surprised, stuned
§10b
The Egyptian Gladiator
Et exivit quidam contra me Aegyptius foedus specie cum adiutoribus suis pugnaturus mecum. Veniunt et ad me adolescentes decori, adiutores et fautores mei. Et expoliata sum et facta sum masculus; et coeperunt me favisores mei oleo defricare, quomodo solent in agone. Et illum contra Aegyptium video in afā volutantem. Et exivit vir quidam mirae magnitudinis ut etiam excederet fastigium amphitheatri, discinctus, purpuram inter duos clavos per medium pectus habens, et galliculas multiformes ex auro et argento factas, et ferens virgam quasi lanista, et ramum viridem in quo erant mala aurea. Et petiit silentium et dixit: “Hic Aegyptius, si hanc vicerit, occidet illam gladio; haec, si hunc vicerit, accipiet ramum istum.” Et recessit.
Aegyptius, -a, -um - Egyptian
specie: “in appearance” (ablative of respect)
adiūtor, -ōris m. - assistant
adolescens, -entis m./f. - young person, youth
decōrus, -a, -um - handsome, beautiful
fautor, -ōris m. - promoter
expoliō (1) - to strip
masculus, -a, -um - male, masculine (as a substantive: a man)
favīsor, -ōris m. - supporter
oleum, -ī n. - olive-oil
defricō (1) - to rub down, to massage
agōn, -ōnis m. - contest, competition (Greek ἀγών)
afa, -ae f. - dust
mirus, -a, -um - marvelous, astonishing
excēdō, -cedere, -cessī, -cessum - to exceed, surpass (ex • cedo, -ere, cessi, cessum)
fastigium, -ī n. - roof, height
discinctus, -a, -um - disarmed, conquered
purpuram inter duos clavos: “a toga with two purple stripes”
per medium pectus: “in the middle of (his) chest”
virga, -ae f. - rod, twig
lanista, -ae m. - gladiator trainer
rāmus, -ī m. - branch
viridis, -e - green
mālum, -ī n. - apple
silentium, -i n. - silence
§10c
Perpetua’s Final Vision
Et accessimus ad invicem et coepimus mittere pugnos. Ille mihi pedes apprehendere volebat; ego autem illi calcibus faciem caedebam. Et sublata sum in aerem et coepi eum sic caedere quasi terram non calcans. At ubi vidi moram fieri, iunxi manus ut digitos in digitos mitterem et apprehendi illi caput; et cecidit in faciem et calcavi illi caput. Et coepit populus clamare et favisores mei psallere. Et accessi ad lanistam et accepi ramum. Et osculatus est me et dixit mihi: “Filia, pax tecum.” Et coepi ire cum gloriā ad portam Sanavivariam. Et experrecta sum. Et intellexi me non ad bestias, sed contra diabolum esse pugnaturam; sed sciebam mihi esse victoriam. Hoc usque in pridie muneris egi; ipsius autem muneris actum, si quis voluerit, scribat.
pugnus, -ī m. - a punch, a fist
caedō, caedere, caecidī, caesum - to beat, hit
calx, calcis f. - heel
digitus, -ī m. - finger
clamō (1) - applaud, shout
psallō, psallere, psalli - to sing hymns (Greek ψάλλω)
osculor (1) - to kiss
ad portam Sanavivarium: “to the Gate of Life”. Should you be defeated, but survive a gladiator game, you would exit through the Porta Sanavivaria. The victor would exit through the Porta Triumphalis.
diābolus, -ī m. - the devil
quis: = aliquis (remember that, after si, nisi, num, and ne, the “ali-” drops away)
Except where otherwise noted, material by Roman and Beyond: a Latin Curriculum is licensed under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.